HISTORIA LIBRI EXODI

CAPUT LXXI: De redemptione numeratorum

#Exod. XXX#II Reg. XXIII

Iterumque dixit Dominus ad Moysen: Cum numerabis filios Israel, dabit quisque pretium pro anima sua, ne sit in eis plaga, dimidium sicli juxta mensuram sanctuarii. Siclus autem viginti obolos habet. A viginti annis et supra dabunt, ab eo enim tempore ad nomen familiae transibant. Dives non addet, et pauper non minuet. Et haec pecunia ad usus tabernaculi reponebatur. Hoc in David vindicatum est, quia aliter fecit quam Deus jusserat, quia regnans in pace, quasi superbe populum numeravit, et numeratum juxta praeceptum Domini non fecit offerre, et sic in duobus peccavit.